- TAXO seu TAXUS
- TAXO, seu TAXUSde animali, vox nova, neque audita, ante Scriptorem, cuius opus de Mirabilibus Scripturae, inter opera Augustini habetur, 7. aut 8. ut videtur, saeculô scriptum. Ita autem is l. 1. c. 7. Quis enim, verbigratia, lupos, cervos, et silvaticos porcos et vulpes, taxones et lepusculos, et sciuriolos in Hiberniam deveheret. Quibusdam meles est antiquorum, sed melem esse, quam fovinam vel putorium Galli vocant, contendit salmasius. Alii glirem Veterem, recentioribus taxonem appellatum, aiunt: sed ἔλειον μῦν glirem Graecos, item μυοξὸν, quasi murem arboreum nuncupâsse, idem docet, ad Solin p. 1009. et 1010. Potius id animal Veteribus parum cognitum dicamus: cum neque Latinum neque Graecum nomen habeat. Certe vox Gallicae originis est. Isidorus, Origin. l. 20. c. 2. Taxea lardum est Gallice dictum. Unde dixit Afranius in Rosa, Gallum sagatum pingui pastum taxeâ. Inde taxo merito dictus. Nam, ut Gesncrus observat, habet cumsue communem pinguitudinis abundantiam. Proinde cum Galenus, de Alim. Fac. l. 3. c. 1. animal in Luoanis describit, μεταξύ πως ἄρκτου τε καὶ συὸς medium inter ursum et suem; Cael. sec. Curio intelligit taxonem, qui et in Lucania est frequens, et, nonnulla habet cum urso communia, ita Autumnali tempore pinguescit, suis in modum, ut merito ἀρκτοσῦς, vel σύαρκτος, queat nominari. Pelle eius muniri pharetras et equorum helcia, scuta quoque obtegi, canumque milos confici, scribitur. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior l. 3. c. 30. ubi voce Hebr. thachas, Exod. c. 26. v. 14. et Ezech. c. 16. v. 10. non taxum, sed colorem hysginum, aut hyacinthinum, significari docet: adde Barthium ad Nemesian. Ecl. 4. v. 52.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.